- FACERE
- FACEREsacrificale verbum, sicut Graecum ἓρδω et ῥέζω. In Epigr. Homeri imagini, a Varrone apposito, apud A. Gell. l. 3. c. 11.Capella Homeri candida haec tumulum indicat,Quod hac Ietae mortuo faciant sacra.Virg. Ecl. 3. v. 77.Cum faciam vitulâ etc.Nerius c. 4. Facere rem divinam religionibus exhibiere. C. Nep. conficere ait, Hannib. c. 2. et in Catone c. 3. Vide Savaronem Not. in Sidon. Ep. 17. l. 5. Proprie vero de oleo, Latini vett. verbum usurparunt, und Factus, oleum uno tempore factum, quem alii 160 modiorum, alii 120. faciebant, teste Varrone de Re Rust. l. 1. c. 24. Similiter ῥέζειν ἀλοιφαῖον λίπος, Lycophron dixit in Cassandra, quod Scalig. reddit facere nitores unguinum, i. e. oleum. Vide Ioh. Meurs. Comm. in l. ut alia omittam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.